# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.9.41-70

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 1.9.41 to 1.9.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.9.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/1.9.41

Octava tanquam ad caput redit; quia consummatum perfectumque ostendit et probat: i'aque in prima et in octava nominatum est regnum coelorum, Beati pauperea spiritu; quoniam ipsorum est regnum cœlorum; et, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum eat regnum coelorum: cum jam dicitur, Quis nosseparabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII, 55)? Septem sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, ei quod perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur et cæteri, tanquam a capite rursum exordiens. CAPUT IV. — ii. Videlorergomihi etiam septifor. mis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias lo uitus (Isni. XI, 2, 5), his gradibus sententiisque congruere. S interest ordinis: nam ibi enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapicntia, et desinit ad timorem Dei: sod initium saplentiæ timor Domini est. Quapropter si gradatim tanquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, db quibus hic dicitur, Beati pauperes spiritu, id est non inflati, non superbi: quibus Apostolus dicit, Noli altum sapere, sed time ( Rom. XI, 20); id est, noli ex.tolli. tolli. Pietas congruit mitibus: qui enim pie quærit. honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est mitem esse:unde hic dicitur, Beati mites. Scientia congruit Ingentibus, qui jam cognoverunt in Scripturis quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes appetiverunt: de quibus hic dicitur, Beati qui lugent. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus: laborant cnim desiderantes gaudiuin de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus avertere cupientes: de quibus hic dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitium.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
