Latin
1.9.71 to 1.9.78
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 1.9.71-78
Unproofread scanNot analysed yet
Consilium congruit misericordibus: hoc enim unum remedium est de tanti. malis evadendi, ut dimittamus, sicut nobis dimitti volumus; et adjuvemus in quo possumus alios, sicut nos in quo non possumus cupimus adjuvari: de quibus hic dicitur, Beati misericordes. Intellectus congruit mundis corde, tanquam purgato oculo, quo cerni possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; et I Cor. II, 9): de quibus hic dicitur, Beati mundi corde. Sapientia congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtempercl Deo (a): de quibus hic dicitur, Beati pacifici.