# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.12

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.12

Orantes autem nolite, ait, multum loqui, sicut Ethnici: arbitrantur enim quod iti multiloquio auo exaudiantur. Sicut hypocritarum est præbere se spectandos in oratione, quorum fructus cst placere hominibus; ita Ethnicorum, id est Gentilium, in multiloquio se putare exaudiri. Et revera omne multitoquium a Gentilibus venit, qui exercendæ linguæ potius quam mundando animo dant operam. Et hoc nugatorii studii genus etiam ad Deum prece flectendum transferre conantur, arbitrantes sicut hominem judicem verbis adduci in sententiam. Nolite itaque similes illis esse, dicit unus et verus magister. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, antequam petatis ab eo. Si enim verba multa ad id proferuntur, ut inttruatur et doceatur ignarus, quid eis opus est ad rerum omnium cognitorem, cui omnia quoe sunt, eo ipso quo sunt, loquuntur, seseque indicant facta; et ea quæ futura sunt ejus arlem sapientiamque non latent, in qua sunt et quae transierunt, et quae transitura sunt, omnla præsentia, et non transeuntia?

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
