Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam, quamvis pauca, tamen verba et ipse dicturus est qaibus nos doceat orare; quæri potest cur vel his verbis paucis opus sit ad eum qui scit omnia antequam fiant, et novit, ut dictum est, quid nobis sit necessarium, antequam petamus ab eo? Hicprimo respondetur, non verbis nos agere debere apud Deum, ut impetremus quod volumus, sed rebus quas animo gerimus, et intentione cogitationis, cum dilectione pura et simplici affectu: sed res ipsas verbis nos docuisse Dominum nostrum, quibus memoriae mandatis eas ad tempus orandi recordemur.