# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.14.1-13

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.14.1 to 2.14.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.1

Sed rursus quæri potest, sive rebus, sive verbis orandum sit, quid opus sit ipsa orationE, si Deus jam novit quid nobis necessarium sit: nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat, capa ciusque efficit ad excipienda divina munera, quæ spiritualiter nobis infunduntur. Non enim ambitione precum nos exaudit Deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis, non visibilem, sed intelligibilem et spirilualem: sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in alia, et rerum temporalium cupiditate tenebramur. Fit ergo in oratione conversio cordis ad eum, qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit; et in ipsa conversione purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies cordis simplicis ferre possit simplicem lucem, divinitus I sine ullo occasu aut immutatione fulgentem: nec solum ferro, sed etiam manere in illa; non tantum sine molestia, sed etiam cum ineffabili gaudio, quo vere ac sinceriter beata vita perficitur. CAPUT IV. —15. Sed jam considerandum est quae nos orare ille praeceperit, per quem et discimus quid oremus, et consequimur quod oramus. Sic itaque orate vos, inquit: Pater noster qui ea in coelis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inferas in tentationem; sed libera noa a malo. Cum in omni deprecatione benevolentia concilianda sit ejus quem deprecamur, deinde dicendum quid deprecemur; laude illius ad quem oratio dirigitur, solet benevolentia conciliari, et hoc in orationis principio poni solet: in quo Dominus noster nihil aliud nos dicere jussit, nisi, Pater noster qui es in cælis. Multa enim dicta sunt in laudem Dei, quae per omnes sanctas Scripturas varie lateque difrusa poterit quisque considerare, cum legit: nusquam tamen invenitur præceptum populo Israel lit diceret, Pater noster, aut ut oraret Patrem Deum sed Dominus eis insinuatus est, tanquam servientibus, id est, secundum carnem adhuc viventibus.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
