Latin
2.14.14 to 2.14.25
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.14.14-25
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem dico, cum mandata Legis acciperent, quae observare jubebantur: nam Prophetae saepe ostendunt eumdem Dominum nostrum etiam Patrem eorum esse potuisse, si ab ejus mandatis non aberrarent: sicuti est illud, Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isai. i, 2); et illud, Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes 1 (PsaL LXXXI, 6 ); et illud, Si Dominus sum, ubi eat timor meus? et si Pater sum, ubi est honor meus (Matach. i, 6)? et alia permulta, ubi arguuntur Judaei, quia filii esse peccando noluerunt: exceptis eis quæ in prophetia dicuntur de futuropopulo christiano, quod Patrem Deum esset habiturus, secundum illud evangelicum, Dedit eia potestatem filios Dei fieri (Joan. i, 12): apostolus autem Paulus dicit, Quamdiu hæres parvulus est, nihil distat a servo; et spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15-23, et Galat. iv, 1-6).