# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.14.14-25

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.14.14 to 2.14.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.14.14

Hoc autem dico, cum mandata Legis acciperent, quae observare jubebantur: nam Prophetae saepe ostendunt eumdem Dominum nostrum etiam Patrem eorum esse potuisse, si ab ejus mandatis non aberrarent: sicuti est illud, Filios genui, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me (Isai. i, 2); et illud, Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes 1 ( PsaL LXXXI, 6 ); et illud, Si Dominus sum, ubi eat timor meus? et si Pater sum, ubi est honor meus (Matach. i, 6)? et alia permulta, ubi arguuntur Judaei, quia filii esse peccando noluerunt: exceptis eis quæ in prophetia dicuntur de futuropopulo christiano, quod Patrem Deum esset habiturus, secundum illud evangelicum, Dedit eia potestatem filios Dei fieri (Joan. i, 12): apostolus autem Paulus dicit, Quamdiu hæres parvulus est, nihil distat a servo; et spiritum adoptionis nos accepisse commemorat, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15-23, et Galat. iv, 1-6).

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
