Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus rei significandæ gratia, cum ad orationem stamus, ad orientem convertimur, unde caelum surgit: non tanquam ibi habitet ct Deus, quasi cæteras mundi partes descruerit1 qui ubique præsens est, non locorum spatiis, sed majestatis potentia I; sed ut admonentur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id cst ad Dcum, cum ipsum corpus ejus quod cst terrenum, ad corpus excellentius, id cst ad corpus cœeste convertitur. Convenit etiam gradibus religionis, etplurimum expedit, ut omnium sensibus et parvulorum et magnorum bene senliatur de Dco. Et ideo qui visibilibus adhuc pulchritudinibus dediti sunt, nee po: sunt aliquid incorporeum cogitare, quoniam necesse est caelum prauferant terræ; tolcrabiJior est opinio eorum, si Deum quem adbuc corporaliter cogitant, in cœlo potius credant esse, quam in terra: ut cum aliquando cognoverint dignitatem animæ coeleste eliam corpus excedere, magis eum quxrant in anima, quam in corpore eliam coelesti; et cum cognovcrint quantum distet inter peccatorum animas et justorum, sicut non audebant, cum adhuc carnaliter saperent, eum in terra collocare, sed in caelo, sic postea meliori fide vel intelligentia magis eum in animis justorum quam in peccatorum requirant. Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui es in coelis, iii cordibus justorum esse dictum, tanquam in templo sancto suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoqne ipso velit habitare quem invocat: et cum hoc affectat, teneat justitiam; quo munere invitatur ad inhabitandum animum Deus.