# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.25.1-16

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.25.1 to 2.25.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.25.1

Ille etiam non absurdus, imo et fidei et spei nostræ convenientissimus intellectus est, ut cœlum et terram accipiamus, spiritum et carnem. Et quoniam dicit Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); videmus factam voluntatem Dci in mente, id est, in spiritu: cum autem absorpta fuerit mors in victoriam., et mortale hoc inducrit immortalitatem, quod fiet carnis resurrectione, atque illa immutatione quæ promittitur justis, secundum ejusdem apostoli prædicationem (I Cor. xv, 42, 55): fiat voluntas Dei et in terra, sicut in caelo: id est, ut quemadmodum spiritus non resistit Deo, scqucns et facicns voluntatem ejus; ita et corpus non resistat spiritui. vel animæ. quas nunc corporis infirmitate vexatur, cl in carnalcm consuetudinem prona est: quod erit summæ pacis in vila æterna, ut non solum velle adjaceat nobis, sed etiam perficere bonum. Nunc enim velle, inquit, adjacet mihi; perficere autem bonum non: quia nondum in terra sicut in coelo, id est, nondum in carne sicut in spiritu facta est voluntas Dei. Nam et in miseria nostra iit voluntas Dei, cum ea patimur per carnem, quæ nobis mortalitatis jure debentur, quam peccando meruit nostra natura: sed id orandum est, ut sicut in cœlo, ita et in terra fiat voluntas Dei; id est, ut quemadmodum corde condelectamur legi secundum interiorem hominem (Rom. VII, 18, 22), ita eliam corporis immutatione facta, huic nostræ delectationi nulla pars nostra terrenis doloribus seu voluptatibus adversetur. - 24. Nee illud a veritate abhorret, ut accipiamus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, sicut in ipso Domino nostro Jesu Cluristo, ita ct in Ecclesia: lanquam in viro qui Patris voluntatem implevit, ita et in femina quæ illi desponsata cst. Cœlum cuim et terra convenienter intelligitur, quasi vir et femina;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
