Latin
2.27.22 to 2.27.40
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.27.22-40
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit enim putarc homines quod illi ultra modum debitores essent, id cst peccatores; et addidit, Amen dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, similiter moriemini (Luc. XIII, 1-5). Non hic ergo quisque urgetur pecuniam dimittere debitoribus, sed quæcumque in eum alius peccaverit. Nam pecuniam dimittere illo potius jubemur praecepto, quod superius dictum est, Si quis tibi tunicam tollere voluerit, et judicio tecum contendere, remitte ei et vestimentum (Matth. v, 40): nec ibi necesse est omni pecuniario debitori dimittere debitum, sed ei qui reddere nolucrit, in tantum ut velit etiam litigare; Servum autemDomini, ut ait Apostolus, non oportet litigare (II Tim. II, 24). Qui ergo vel sponte vel conventus pecuniam debitam reddere noluerit, dimittenda illi cat. Duas enim ob res nolet reddere, vel quod non habeat, vel quod avarus sit reique alienæ cupidus: utrumque autem pertinet ad inopiam; nam illa inopia est rei fanuliaris, hæc animi. Quisquis itaque tali dimittit debitum, inopi dimittit, opusque christianum operatur, manente illa regula, ut in animo paratus sit amittere quod sibi debetur. Nam si modeste ac leniter omni modo egerit, ut sibi restituatur, non tam intendens fructum pecuniae, quam ut bominem corrigat, cui sine dubio perniciosum est habere uade reddat, et non reddere; non solum non peccabit, sed proderit ctiam plurimum, ne illc dum alienam pecuniam tucrum facere vult, damnum fidei patiatur; quod tanto est gravius, ut nulla sit comparatio. Ex quo intelligitur etiam in ista quinta petitione, qua dicimus, Di mitte nobis debita nostra, non de pecunia quidem dici. sed de omnibus quæ in nos quisque peccat, ac por hoc etiam de pecunia. Peccat namque in te, qui tibi pecuniam debitam, cum habeat uude reddat, rccusat reddere. Quod pescatum si non dimiseris, non poteris dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus: si autcm ignoveris, vides ctiam de pecunia dimittenda admoneri eum cui tali prece orare præcipitur.