# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.29

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.29

Illud sane tractari potest, ut quoniam dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus, tunc convincamur contra istam regulam fecisse, si eis non dimittamus, qui veniam petunt, quia et nos veniam petentibus nobis a benignissimo Patrc dimitti volumus. Sed illo rursus præcepto, quo jubemur ora re pro inimicis nostris ( Matth. v, 44), non pro bis jubemur qui veniam petunt. Jam enim qui tales sunt, non sunt inimici. Nullo modo autem quisquam vere dixerit orare se pro eo cui non ignoverit. Quapropter fatendum est omnia peccata dimittenda esse quai in nos admittuntur, si volumus nobis a Patre dimitti quae admittimus. Nam de vindicla superius, ut arbitror, salis disputatuin est ( Supra, lib. i, ec. 19 et 20). CAPUT IX.- 30. Sexta petitio est, Et ne nos inferas in tentationem. Nonnulli codices habent, iducas, quod tantumdemvalere arbitror: nam ex uno græco quod dictum est, εισενέγϰης, utrumque translatum cst. Multi autem precando ita dicunt, Ne nos patiaris induci in tentationem; exponentes videlicet quomodo dictum sit, inducas. Non enim per seipsum inducit Deus, sed induci patitur cum quemsuo auxilio deserucrut, ordilaC occultissimo ac meritis. Causis etiam sæpe manifestis dignum judicat ille quem descrat, et in tentationem induci sinat. Aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari. Nam sinc tentatione probatus esse nullus potest, sive sibi ipsi, sicut scriptum cst, Qui non est tentatus, qualia scit ( Eccli. XXXIV, 9, II )? sive alii, sicut Apostolus ait, Et tentationem vestram in curne mea non sprevistis (Galat. IV, 13, 14 ): hinc enim cos iirmos,ipse cognovit, quod cis tribulationibus, quæ Apostolo secundum carnem accidcrant, non sunt a charitate deflexi.Nam Dco noti sumus ct aute omnes tentationes, qui scit omnia antequam fiant.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
