Latin
2.3.40 to 2.3.44
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.3.40-44
Unproofread scanNot analysed yet
sed qnia Deo placere non posset, qui non se iis quos salvos fieri vellet præberet imitandum: imitari autem illum qui sibi non placuerit, nullo pacto quisquam potest. Sicut ergo non absurde loqueretur, qui diceret, III hac op cra qua navem quæro, non navem quæro, sed patriam: sic et Apostolus convenienter diceret, In hac opcra, qua hominibus placeo, non hominibus, sed Deo placco, quia non boc appeto, sed ad id refero al me imitentur, quos salvos fieri volo. Sicut dicit dc oblatione quae fit in sanctos, Non quia quæro datum, sed inquiro fructum (Phitpp. iv, 17): id est, Quod quæro datura vestrum, non hoc quæro, sed fructum vestrum. Iloc enim indicio apparere poterat quantum profecissent in Deuin, cum id libenter offerrem l, quoti non propter gaudium de muueribus, sed propter communionem charitatis ab eo quærcbatur.