# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.32.18-25

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.32.18 to 2.32.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.32.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.32.18

II, 14-16). Quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate cæcata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ca ratiocinatione verum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini veritatis, a quo vel tcnuitcr pro sui capacitate illustratur, ut verum aliquid in ratiocinando sentiat; quid mirum si diaboli anima prava cupiditate perversa, quidquid tamen verum de justo viro cogitavit, cum cum tentare vellet, ipsius Dei voce, id est, ipsius veritatis voce audisse perhibetur? Quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur,. qua diaboli nomen accepit. Quanquam eliam per creaturam corporalem atque visibilem Deus plerumque loculus cst seu bonis seu malis, tanquam omntum Dominus et rector, et pro cujusque rei meritis ordinator: sicut per Angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt; ct per Prophetas dicentes, Hæc dicit Dominus. Quid ergo mirum, si quanquam non in ipsa cogitalione, per aUquam certe creaturam bili operi accom modatam Deus loculus cum diabolo dicitur?

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
