# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.1-18

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.1 to 2.55.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.1

Ultima et septima petitio est, Sed libera nos a malo. Orandum est enimut non solum non inducamur iu maium, quo carcmus, quod sexto loco petitur; sed ab illo eliam liberemur, quo jam inducti sumus. Quod cum factum fuerit, nihil remanebit formidolosum, nec omnino metucnda erit ulla tentatio. Quod tamen in hac vita quamdiu istam mortalitatem circumferimus, in quam serpentina persuasione inducti sumus, non sperandum est posse leri; sed tamen aliquando futurum sperandum est, et haec est spes quae non videtur: de qua cum loqueretur Apostolus, ait, Spes autem quas videtur, non eat spes ( Rom. VIII, 24). Sed tamen sapientia, quæ in hac quoque vita concessa est, fidelibus servis Dei non est desperanda. Ea est autem, ut id quod Domino revelante fugiendum esse intellexerimus, cautissima vigilantia fugiamus; et id quod Domino revelante appetendum esse intellexenmus, flagrantissima charitate appetamus. Ita enim reliquo mortalitatis hujus onere ipsa morte deposito, es omni hominis parte opportuno tempore perficietur beatitudo, quæ in bac vita inchoata est, et cui capessendæ atque obtinendae aliquando nunc omnis conatus impenditur. CAPUT X. — 36. Sed harum septem petitionum consideranda et commendanda distinctio est. Nam cum vUa nostra temporaliter nanc agatur, atque speretur aeterna, et cum aeterna priora sint dignitate, quamvis temporalibus prius actis ad illa transeatur; trium primarum petitionum impetrationes quanquam in hac vita, quae isto sæculo agitur, exordium capiant (nam ct sanctificatio nominis Dei ab ipso humilitatis Domini adventu agi cœpit; et adventus regni ejus, quo in claritate venturus est, non jam finito sæculo, sed in fine sacculi manifestabitur; et perfectio voluntatis ejus, sicut in coelo et in terra, sive justos ct peccatores coelum et terram intelligas, sive spiritum et carnem, sive Dominum et Ecclesiam, sive omnia simul, ipsa perfectione nostræ beatitudinis, et idco sacculi terminatione complebitur), tamen omnia tria in aeternum manebunt.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
