# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.116-135

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.116 to 2.55.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.116

quandoquidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad videndum Deum; in qua sola visione beatitudo est cerla atque perpetna. CAPUT XIII. — 44. Recte ergo sequitur, et praecipit, qui mundando cordi nostro instat, dicens: < Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminant 1, et ubi fures effodiunt et furantur: thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, ubi heque tinea neque comestura exterminant, et ubi fures non effodiunt nee furantur. Ubi enim cst thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. i Ergo si in terra erit cor, id est, si eo -corde quisque operetur aliquid, ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit mundum, quod in terra volutatur? Si autem in caelo, mundum erit, quia munda sunt quæcumque coelestia. Sordescit enim aliquid, cum inferiori miscelur natura, quamvis in suo genere non sordida'; quia etiam de puro argento sordidatur aurum, si misceatur: ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis ipsa terra in suo gcnere atque ordine munda sit. Coelum autem hoc loco non corporeum acceperimus, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet contemnerc, qui sibi thesaurizat in coelo. In illo ergo coelo de quo dictum est, Gœlum coeli Domino (Psal. CXIII, 16), idest, in firmamento spirituali, non enim in eoquod transiet, constituere ct collocare debemus thesaurum nostrum et cor nostrum, sed in eo quod semper mancl: caelum autem et terra transient (Matth. XXIV,35). Et hic manifestat de mundando corde se cuncta ista præcipere, cum dicit: « Lucerna corporis tui oculus tuus est. Si ergo oculus tuas simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autcm ooulus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est, tenebræ sunt, tenebre quantæ? » Qui locus sic intelligendus est, ut noverinus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu Dei, si fiant simplici corde, id est, intentione superna fine illo charitatis;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
