# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.136-155

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.136 to 2.55.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.136

quia et plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10). Oculum ergo hic accipere debemus ipsam intentionem qua facimus quidquid facimus: quæ si munda fuerit et recta, ct illud aspiciens quod aspiciendum est; omnia opera nostra, quæ secundum cam operamur, necesse est bona sint. Quae omnia opcra totum corpus appellavit; quia et Apostolus membra nostra dicit quædam opera, quæ improbat, et mortificanda præcipit dicens, Mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam (Coloss. III, 5), et cætera talia. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus: omne enim quod manifestatur, lumen est (Ephes. v, 13). Nam ipsa facla quas ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum liabent exitum; et ideo tenebras eas vocavit. Non enim novi, cum pccuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus sit, aut passurus; et fieri potest ut vel faciat ex ea, vel propter cam patiatur aliquid mali, quod ego cum darem, non evenire voluerim, neque hoc animo dederim. Itaque si bono animo feci, qnod milii cum facerem, notum erat, et ideo In men vocatur; illuminatur etiam factum meum, qualemcaroque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus et ignotus est, tenebræ appellatæ sunt. Si autem malo animo feci, eliam ipsum lumen tenebræ sunt. Lumen enim dicitur, quia novit quisque quo animo faciat, etiam cum malo animo facit: sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur, et duplici corde quasi umbram facit. Si ergo lumen quod in te est, tenebrœ sunt, tenebræ quantœ? huc est, Si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quæ tibi nota est, sordidatnr appeLitu rerum terrenarum et temporalium, alquc cæcatur;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
