# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.156-182

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.156 to 2.55.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.156

quanto magis ipsum factum, cujus incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia etsi bene alicui proveniat, quod tu non recta et munda intentione facis; quomodo tu feceris, tibi imputatur, non quomodo ilii provenerit. CAPUT XIV. — 47. Quod autem sequitur, et dicit, Nemo potest duobus dominis servire, ad hanc ipsam ' intentionem referendum est, quod consequenter exponit, dicens: Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut alterum patietur, ei alterum contemnet. Quae verba diligenter consideranda sunt: nam qui sint duo domini, deinceps ostendit, cum dicit, Non potestis Deo servire et mammonæ. Mammona apud Hebræos divitiæ appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen: nam lucrum, punice mammon dicitur. Sed qui servit mammonæ, illi utique servit, qni rebus istis terrenis merito suæ perversitatis præpositus, magistratus hujus sæculi a Domino dicitur (Joan. XII, 31, ct xiv, 50). Aut ergo hanc odio Anbebit homo, et alterum diliget, id est, Deum; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Patitur enim durum ct perniciosum dominum, quisquis servit manimonæ; sua enim cupiditate implicatus, subditur diabolo: ct non cum diligit; quis enim est qui diligat diabolum? sed tamen patitur: sicut in majore aliqua domo, qui ancillæ alienae conjunctus est, propter cupiditatcm suain duram patitur servitutem, ctiam si non diligat cum, cujus ancillam diligit. Alterum autem contemnet, dixit; non, odio habebit. Nullius cnim fere conscientia Deum odisse potest (a): contemnit autem, idesl,non timet eum, quasi de cjus bonitate sccurus est. Ab hac negligentia et perniciosa securitate revocat Spiritus sanctus, cum per Prophetam dicit, Fili, ne adjicias peccatum supes peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est (Eccli. v, a, 6); et, Ignoras quia patientia Dei ad pænitentiam te invitat (Rom. II. 4)? Cujus enim tanta misericordia commemorari potest, quam ejus qui omnia donat peccata conversis, et oleastrum facit participem pingtwdinis olivæ?

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
