Latin
2.55.183 to 2.55.200
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.183-200
Unproofread scanNot analysed yet
et cujus tanta severitas, qnam ejus qui naturalibus ramis non pcpercit, set! propter infidelitatem fregit illos (ld. XI, 17-24)? Sed quisquis vult diligere Deum, et cavere ne offendat, non se arbitrctnr duobus dominis posse servire, et intentionem cordis sui rectam ab omni duplicitate explicet: ita enim sentiet de Domino in bonitate, et in simplicitati cordis quæret illum (Sap. I, 4). CAPUTXV. —49. Ideo, inquit, dico vobis. nen habere sollicitudinem animæ vestræ quid edatis, neque corpori vestro quid induatis. Ne forte, quamvis jam superflua non quærantur, propter ipsa necessaria cor duplicetur, et ad ipsa conquirenda nostra detorqueatur intentio, cum aliquid quasi miscricorditcr opcramnr; id cst, ut cum consulere alicui vidcri volumus, nostrum emolumcnlum ibi potius, quam illius utilitatem attendamus: et idco nobis non videamur peccare, quia non superflua, sed necessaria sunt quæ consequi volumus. Dominus autcm admonet ut meminerimus multo amplius nobis Dcum dedisse, quod nos fecit et composuit ex anima ct corpore, quam est alimentum atque tegumentum, quorum cura nos duplicare cor non vult. Nonne, inquit, anima plus est quant esca? Ut tu intelligas cum qui dedit animam, multo facilius escam esse daturum. Et corpus quam vestimentum, id est, plus est: ut similiter intelligas, eum qui corpus dedit, mulio facilius daturum esse vestimentum. Quo loco quæri solet utrum ad animam cibus iste pertineat, cum anima incorporea sit, iste autem cibus corporeus. Sed animam hoc loco pro ista vita positam noverimus, cujus retinaculum est alimentum istud corporeum. Secundum hanc significationem dietum est etiam illud: Qui amat animam suam, perdet illam (Joan. XII, 25). Quod nisi de hac vita ncceperimus, quam oportet pro regno Dei perdere, quod potuisse Martyres claruit, contrarium hoc praeceptum erit illi sententiae qua dictum est: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suæ detrimentum faciat >(Matth.