# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.19-39

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.19 to 2.55.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.19

Nam et sanctificatio nominis Uel sempiterna erit, et regni ejus nullus est finis et perfectae nostrae beatitudini aeterna vita promittitur. Permanebunt ergo ista tria consummata atque cumulata in illa vita quae nobis promittitur. Reliqna vero quatuor quae petimus, ad temporalem istam vitam pertinere mihi videntur. Quorum primum est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hoc ipso enim quod dictus est quotidianus panis, sive spiritualis significetur, sivc in Sacramento aut in victu isto visibilis, ad hoc tempus pertinet, quod appellavit hodie: non quia spiritualis cibus non est sempiternus; sed quia iste qui quotidianus dictus est in Scripturis, sive in strepitu sermonis, sive quibusque temporalibus signis exhibetur animac: quæ omnia tunc utique non erunt, cum omnes erunt docibiles Deo ( Isai. LIT, 13; Joan. VI, 45), et ipsam ineffabilem lucem veritatis non motu corporum significantes, sed puritate mentis haurientes. Nam fortasse et propterea panis dictus est, non potus, quia panis frangendo atque mandendo, in alimentum convertitur, sicut Scripturae aperiendo et disserendo animam paicunt; potus vcro paratus, siculi cst, transit in corpus: ut isto tempore panis sit. veritas, cum quotidiauus panis dicitur; tunc autem potus, cum nullo labore disputandi et sermocinandi, quasi frangendi atque mandendi, opus crit, sed solo haustu sinceræ et perspicuæ veritatis, Et peccata nunc nobis dimittuntur, et nunc dimittimus; quae harum quatuor reliquarum secunda petitio est: tunc autem nulla erit venia peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem istam vitam infestant; non autem erunt, cum perfectum erit quod dictum est, Abscondes eoa in abscondito vultus tui ( Psal. xxx, 21). Et malum, a quo liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc utique vitam pertinet, quam et justitia Dei mortalem meruimus, et unde ipsius misericordia liberamur. CAPUT XI. — 38. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum pctitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manavit.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
