# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.276-292

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.276 to 2.55.292. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.276

aut ne duos fines constituatis, ut et regnum Dei propter se appetatis, et ista necessaria; sed hxc potius propter illud: ita vobis non deerunt. Quia duobus dominis servire non potestis. Duobus autem dominis servire conatur, qui ct regnum Dei pro magno hono appetit, et haec temporalia. Non poterit autem simplicem habere oculum, et uni Domino Deo servire nisi quacumque sunt cætera, si sunt necessaria, propter hoc unum assumat, id est propter regnum Dei. Sicut autem omnes militantes accipiunt annonam et stipendium, sic omnes evangelizantes accipiunt victum ct tegumentum. Sed non omnes propter salutem reipublicae militant, sed propter illa quæ accipiunt: sic et non omnes propter salutem Ecclesiæ ministrant Deo, sed propter hæc temporalia, quæ tanquam annonamct stipendia consequantur; aut et propter hoc, et propter illud. Sed supra jam dictum est, Non potestis duobus dominis servire. Ergo simplici corde tantummodo propter regnum Dei debemus operari bonum ad omnes; non autem in hac operatione, vel solam, vel cum regno Dei mercedem temporalium cogitnre: quorum omnium temporalium nomine crastinum posuit, dicens, Nolite cogitare de crastino 1 Non enim dicitur crastinus dies, nisi In tempore, ubi præterito succedit futurum. Ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed æterna cogitemus: tunc erit illud bonum et perfectum opus. Crastinue enim dies, inquit, sollicitus erit sibi ipsi: id est ut cum oportuerit sumas cibum vel potum, vel indumentum, cum ipsa scilicet necessitas urgere coeperit. Aderunt enim hæc, quia novit Pater noster quod horum omnium indigeamus. Sufficit enim, initii, diei malitia sua: id est, sufficit quod ista sumere urgebit ipsa necessitas. Quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis: pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus (a). Huic ergo pœnæ temporalis nccessilatis noli addere aliquid gravius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam, sed etiam propter hanc explendam milites Deo.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
