# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.55.81-95

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.55.81 to 2.55.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.55.81

VIII, 29). In hoc autem capitulo maxime animadvertendum est, non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse jactantialn; ct eo periculosiorem, qno sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel cæterarum rerum nitore præfulget, facile convincitur rebus ipsis, pomparum sxculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis: qui autem in professione Christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se oculos hominum facit, cum id voluntate facit, non necessitate patitur, ceteris ejus operi'Jos potest conjici utrum hoc contemplu superflui cultus, an amb!tione aliqua faciat; quia et sub ovina pelle cavendos lupos Dominus præcepit; sed ex fructibus, inqnit, corum cognoscetis eos. Cum enim coeperint aliquibus tentationibus ea ipsa illis subtrahi vel negari, quae isto velamine vel consecuti sunt, vel consequi cupiunt, tune necesse est appareat utrum lupus in ovina pelle sii, no ovis in sua. Non cnim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores sæpius usurpant, ut incautos decipiant: quia ct illæ oves non debent pelles suas deponere, si aliquando eis lupi se contegunt. Quæri ergo solet quid sit qnod ait, Vos autem cnm jejunatis, ungite capita vestra, et facies vestras lavate, ne videamini hominibus jejunantes. Non enim quispiam recte præceperit,quamvis faciem quotidiana consuetudine lavemus, unctis etiam capitibus cun. jejunamus, nos esse debere. Quod si turpissimum omnes fatentur, intelligendum est hoc præceptam ungendi caput, et faciem lavandi, ad interiorem hominem pertinere. Ungere ergo caput, ad laetitiam pertinet; lavare autem faciem, ad munditiam: et ideo caput ungit qui laetatur interius mente atque ratione. lloc enim recte accipimus caput, quod in anima praeeminet, et quo coetera hominis regi et gubernari manifestum est.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
