# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.57.1-15

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.57.1 to 2.57.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.57.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.57.1

Hoc autem loco vehementer cavendum est, ne f"rte cum viderimus aliquem servum Dei providere ne ista necessaria desint, vel sibi, vel ea quorum sibi cura commissa est, judicemus eum contra præceptum Domini facere, et de crastino esse sollicitum. Nam et ipse Dominus, cui ministrabant Angeli (Matth. IV, i I ), tamen propter exemplum, ne quis postea scandalum pateretur, cum aliquem servorum ejus animadvertisset ista necessaria procurare, loculos babere dignatus esi cum pecunia ', unde usibus necessariis quidquid opus fuisset præberetur: quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, Judas fuit, qui eum tradidit (Joan. XII, 6). Sicut et apostolus Paulus potest videri de crastino cogitasse, cum dixit: i De collectis autem in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite: secundum unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat thesaurizans, quod ei placuerit, ut non cum vcnerp, tunc collectæ Gant. Cum autem advenero, quoscumque probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jcrusalem: quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam transiero; nam Macedoniam pertransibo: apud vos autcm forsitan remanebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero. Lolo enim vos nunc in transitu videre: spero enim nie aliquod temporis manere apud vos, si permiserit Donnnus. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten > (I Cor. xvi, 1-8). Item in Actibus Apostolorum scriptum est, ea quæ ad victum sunt necessaria, proc urata esse in futurum propter imminentem famem. Sic enim legimus: < In illis autem diebus descenderunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam, cratque magna exsultatio. Congregatis autem nobis, surgens unus ex illis nomine Agabus, significabat per Spiritum, famem magnam futuram in universo mundo, quae et facta est sub Claudio Caesare. Discentium I autem ut quisque abundabat, statuerunt unusquisque eorum in ministerium mittere presbyteris habitantibus in Judæa fratribus, qui et miserunt per manum Barnabæ et Sauli > (Act, XI, 27-30).

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
