Latin
2.57.16 to 2.57.30
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.57.16-30
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod naviganti eidem apostolo Paulo imposita sunt utensilia, quæ o fcrebantur (Id. XXVIII, 10), non ad unum tantum diem videtur victus esse procuratus. Et quod idem scribit, Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est (Ephes. iv, 28): male iutelligentibus non videtur servare praeceptum Domini, quod ait, Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neQue congregant in horrea; et, Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent; cum istis præcipit ut laborent, operantes mauibus suis, ita ut habeant quod etiam aliis possint tribuere. Et quod sæpe de seipso dicit, quod manibus suis operatus sit, Ire quem gravaret (I Thess. II, 9, et II Thess. III, 8); et dc illo scriptum est quod conjunxerit se Aquilæ propter artis similitudinem, ut simul operarentur unde victum transigerent (Act. XVIII, 2, 3): nou videtur imitatus aves œli et lilia agri. His et hujusmodi Scripturarum locis, salis apparet Dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano morc ista procurcl; sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regaum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur.