# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.58.1-13

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.58.1 to 2.58.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.58.1

Ad bane ergo regulam hoc totum præceptum redigitur, ut etiam in istorum provisione regnum Dei cogitemus, in militia vero regni Dei ista non cogitemus. Ita enim etiamsi aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram Deus sinit, non solum non debilitant propositum nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmat. « Gloriamur enim, inquit, in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes vero noM eonfundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis » (Rom. v, 3-5). In commemoratione autein tribulationum ac laborum suorum idem apostolus non tantum in carceribus et naufragiis, atque hujusmodi multis molestiis, sed etiam in fame et siti, in frigore et nuditate se laborasse commemorat (Il Cor. XI, 23-27). Quod cum legimus, non aestimemus Domini promissa titubasse, ut famem ac sitim et nuditatem patcretur Apostolus, quærens regnum et justitiam Dei, cum dictura sit nobis, Quanite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia apponentur vobis: quandoquidem ista sicut adjutoria novit ille medicus, cui semel nos totos commisimus, et a quo habcmus promissionem vitæ praesentis et futurae, quando apponat, quando detrahat, sicut nobis judicat expedire; quos et consolandos et exercendos in hac vita, et post hanc vitam in perpetua requie stabiliendos atque firmandos gubernat, ac dirigit. Non enim et homo, cum plerumque jumento suo cibaria detrahit, deserit illud cura sua, ac non potius curando hæc facit. CAPUT XVIII. — 59. Et quoniam cum ista vel procurantur in futurum, vel si causa non est quare illa impendas, reservantur, incertum est quo animo fiat, cum possit simplici corde fieri, possit et duplici, opportune hoc loco subjecit: Nolite judicare, ne judicetur de vobis: in quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
