Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Te autem faciente eleemosynam, non sciat sinistratua quid faciat dextera tua. Si intellexeris sinistram infideles dici, videbitur nulla esse culpa, placere fidelibus vellc: cum prorsus nihilominus in quorumlibet hominum laude fructum et finem boni operis consiilucte prohibeamur. Quod autem ad id pertinet ut tc imitentur, quibus recte- facta tua placuerint, non tantum fidelibus, sed etiam infidelibus exhibendum esi, ut laudandis bonis operibus nostris Deum honorent, et veniant ad salutem. Si autem sinistram inimicum putaveris, ut nesciat inimicus tuus cum eleemosynam facis; cur ipse Dominis inimicis Judæis circumstautibus misericorditer sanavit homines? cur apostolus Petrus, sanato eo quem ad portam Speciosam, debilcul miseratus est, etiam jras inimicorum in se atquc in alios Christi discipulos pertulit (Act. IN, IV)? Deindc si non oportet scire inimicum, cum elcemosynam facimus, quomodo cum ipso inimico faciemus, ut illud impleamus praeceptum, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitierit, potum da illi (Pron. xxv, 21)?