# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.62

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.62

Potest autem movcre quod ait, In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Numquid enim si nos judicio temerario judicaverimus, temcre ctiam de nobis Deus judicabit? aut numquid si in mensura iniqua mensi fucrimus, et apud Deum iniqua mensura est, unde nobis remetietur? nam et mensuræ nomine ipsum judicium significatum arbitror. Nullo medo Deus vel temere judicat, vel iniqua mensura eui'luam rependit: sed hoc dictum est, quoniam temeritas qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. Nisi forte arbitraudum est quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit: imo vero sæpe nihil nocet ei, qui patitur injuriam, ci autem qui facit nee esse est ut noceat. Quid euim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis autem persecutoribus plurimum. Quia etsi aliqui corum correcti sunt, eo tamen tempore quo persequebantur, excæcabat illo., malitia corum. Sic et temeratium judicium plerumque nihil nocct ci de quo tcmere judicatur; ei autem qui temere judicat, ipsa temeritas necesse est ut noceat. Ista ro gula etiam illud dictum arbitror: Omnis qui percusserit gladio, gladio morietur (Alalth. xxvi, 52). Quatn multi enim gladio percutiunt, nec tamen g;adio moriuntur, sicut neque ipse Petrus? Sed ne istum venia peccatorum talem evasisse poenam quis putct, quanquam nihil absurdius, quam ut majorem putet gladii pœnam esse potuisse, quæ Petro non accidit, quam crucis quæ accidit: quid tamea de latronibus dicturus est, qui cum Domino crucifixi sunt; quia et ille qui meruit veniam, postcaquam crucifixus est mcruit (Luc. XXIII, 33-43), ut alter omnino non meruit?An forte omnes quos occiderant, crucifixcrant; et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? Ridiculum est huc putare. Quid erga aliud dictum cst, Onmis enim qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumquc commiserit? CAPUT XIX. — 63. Et quoniam de temerario ct iniquo judicio nos boc luco Dominus monet: vult enim ut simplici corde oct in unum Deum intento faciamus quæcumque facimus; et inulta incertum est quo corde fiant, de quibus judicare temerarium est; maxime autem hi temere judicant de incertis, et facile reprehendunt, qui magis amant vituperare et damnare, quam emendare atquc corrigere; quod vilium vel superbiæ est, vel invidentiæ: consequenter subjecit, et dicit, Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo luo non vides? Ut si forte, verbi gratia, ira nic peccavit, tu odio reprchendas: quantum autem inter festucam ct trabem, quasi tantum inter iram distat etodium. Odium enim cst ira inveterata, quasi quae vetustate ipsa tantum robur acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest ut si irascaris hoinini, velis cum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
