# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.64

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.64

Quomodo enim dicis fratri tuo, Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? Hypocrita, ejice prinum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui: id est, primum abs te expelle odium, et deinde poteris jam cum quem diligis, emendare. Et bene ait, Hypocrita. Accusare enim vitia, officium est bonorum virorum ct bencvolorum: quod cum mali faciunt, alienas partes agunt; sicut hypocritæ, qui teguntsuh persona quod sunt, et ostentant in persona quod non sunt. Hypocritarum ergo nomine simulatores acceporis. Et est vere mullum cavendum ct molestum simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio ct livore suscipiant, eliam consultores videri se volunt. Et ideo pie cauteque vigilandum est, ut, cum aliquem repreheudcre vel objurgare nos necessitas coegerit, primum cogitemus utrum tale sit vilium, quod nunquam habuimus, vel quo jam caruimus: et si nunquam habuimus, cogitemus nos homines esse, et habere potuisse; si vero habuimus, et non habemus tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem non odium, sed misericordia præccJat: ut sive ad correctionem ejus, propter quem id facimus, sive ad perversionem valuerit. (nam incertus cst cxitus), nos tamen de simplicilate oculi nostri securi simus. Si autem cogitantes nosmetipsos invenerimus in eo esse vitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprebendamus, neque objurgemus: sed tamen congemiscamus; et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum invitemus.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
