# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.65

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.65

Nam et illud quod dicit Apostolus, < Factus sum Judæis tanquam Judxus, -ut Judxos lucrifacerem: his qui sub Lege sunt, quasi sub Lege, cum non siin ipse sub Lege, ut eos qui sub Lege erant lucrifacerem; his qui sine Lege sunt, quasi sine Lege, cum sine lege Dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine Lege sunt. Factus sum infirnus infirmus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem: i non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intelligi volunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur; sed hoc faciebat cliaritate; qua ejus infirmitatem, cui volebat subvenire, tanquam suam cogitabat. Hoc euim et præstruit dicendo: Cum enirn liber sim ex omnibus, me omnium servum feci, ut plures lucrifacerem (I Cor. ix, 19-22). Quod ut intelligas non simulatione, sed charitate fieri, qua infirmis hominibus tanquam nos simus compatimur, ita monet alio loco, dicens: Vos in libertatem vocati eatis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis delia, sed per charitatem servite invicem (Galat. v, 13). Quod fieri non potest, nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam æquanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cujus curat salutem.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
