# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.66

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.66

Raro ergo et in magna necessitate objurgationes adhibendæ sunt, ita tamen ut etiam in his ipsis non nobis, sed Deo ut serviatur instemus. Ipse cst cnim finis: ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro, invidentiæ, vel malitiæ, vel simulationis, ut videamus ejicere festucam de oculo fratris. Videbimus enim eam oculis columbæ, quales in sponsa Christi pradicantur (Cant. iv, 1), quam sibi elegit Deus gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam (Ephes. v, 27), id est mundam et simplicem (a). CAPUT XX. ~ 67. Sed quoniam potest nonnullos I)ci praeceptis obtemperare cupientes nomen simplicitatis decipere, ut sic putent vitiosum esse aliquando vcrum occultare, quomodo vitiosum est aliquando falsum dicere, atque hoc modo apericndo ea quæ hi quibus aperiuntur sustinere non possunt, amplius noceant quam si ea pcnilus semperque occultarent, reetissime subjungit: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritus vestras aute porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Quia et Dominus quamvis nihil mentitus sit, vera tamen aliqua occultare se ostendit, dicens: Adhuc multa habeo vobis dicere; scd adhuc non potestis illa portare (Joan. XVI, 12). Et apostolus Paulus: Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dcdi, non escam; neque enim poteratis: sed neque nunc potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. ut, I, 2).

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
