Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.68
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc autem praecepto quo prohibemur sanctum dare canibus, et mittere ante porcos margaritas nostras, diligenter quærendum est quid sit sanctum, quid margaritæ, quid canes, quid porci. Sanctum est, quod violare atque corrumpere nefas est: cujus utique sceleris conatus et voluntas tenetur rea, quamvis illud sanctum natura inviolabile atque incorruptibile maneat. Margaritæ autem, quaecumque spiritualia magni aestimanda sunt; et quia in abdito latent, tanquam de profundo eruuntur, et allegoriarum integumentis quasi apertis conchis inveniuntur. Licet itaque intelligi quod ima eademque res et sanctum ei margarita dici potest: sed sanctum ex eo quod non debet corrumpi, margarita ex eo quod non debct contemni. Conatur autem quisque corrumpere quod non vult esse integrum: contemnit vero quod vile ducit, et quasi infra se esse existimat; et ideo calcari dicitur quidquid contemnitur. Quapropter canes quoniam insiliunt ad dilacerandum, quod autem dilacerant integrum esse non sinunt; Nolle, inquit, sanctum dare canibus: quia etsi dilacerari et corrumpi non potest, et manet integrum atque inviolabile; illi tamen quid velint cogitandum est, qui acriter atque inimicissime resistunt, et quantum in ipsis est, si fieri possit, conantur perimere veritatem. Porci vero quamvis non ita ut canes morsu appetant, passim tamen calcando coinquinant: <Non ergo miseritis margarltas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. i Canes ergo pro oppugnatoribus veritatis, porcos pro contemptoribus positos non incongrue accipimus.