# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.70.1-12

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, 2.70.1 to 2.70.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.70.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.70.1

Quod autcm Dominus noster quadam dixisse invenitur, quæ multi qui aderant, vel resistendo vcl contemnendo non acceperunt; non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante p>rcos: non enim dedit eis qui capere non poterant, sod cis qui poterant, et simul aderant; quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat. Et cum cum tentatores interrogabant, respondebatque illis, ita ut quid contradicerent non haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius, quam illius cibo saturarentur; alii tamen qui poterant capere, ex illorum occasione multa utiliter audiebant. lIoc dixi, ne quis forte, cnm interroganti respondere non potuerit, hac sententia sibi excusatus videatur, si dicat nolle so sanctum dare canibus, vel ante porcos mittere margaritas. Qui enim novit quid respondeat, debet respondcre, vel propter alios, quibus desperatio suboritur, at propositam quæstionem solvi non posse crediderint: et hoc de rebus utilibus, et ad instructionem salutis pertinentibus. Multa sunt enim quæ inquiri ab otiosis possunt, supervacua et inania, et plerumque noxia, de quibus tamen nonnihil dicendum est: sed hoc ipsum aperiendum et explicandum, cur inquiri talia non oporteat. Dc rebus ergo utilibus aliquando ad id respondendum cst quod interrogamur: sicut Dominus fecit, cum eum Sadducæi de muliere interrogassent, quae septem viros habuit, cnjus corum in resurrectione futura esset. Respondit enim quod in resurrectione neque uxores ducent, neque nubent, sed erunt sicut Angeli in coelis. Aliquando autem ille qui interrogat, interrogandus est aliud, quod tamen si dixerit, ipse sibi ad id quod interrogavit, respondeat: si autem dicere nolucrit, non videatur iis qui adsunt injustum, si et ipse quod interrogavit, non audiat. Nam et illi qui interrogaverunt tentantes, utrum reddendum cssel tributum, interrogati sunt aliud, id cst, cujus haberet nummus imaginem, qui ab ipsis prolatus est;

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
