Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cavete, inquit, favere justitiam vestrem coram hominibus ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cœlis est. Generaliter hic justitiam nominavit, deinde particulariter exsequitur. Est enim pars aliqua justitiæopus quod per elcemosynam fit, et ideo connectit dicendo, Cum trgo facia eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus. Ad hoc respicit quod superius ait, Cavete facere jUsliliam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Quod aulcm sequitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam, ad Hlud respicit quo d SUi ra posuit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. Deinde sequitur, Te autem faciente eleemosynam. Cum dicit, Te autem, quid aliud dicit, quam, Non quomodo illi? Quid ergo mihi jubet? Te autem faciente, inquit, eleemosynam, non sciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo illi sic faciunt, ut sciat sinistra corum quid faciat dextera eorum. Quod igitur in illis culpatum est, hoc tu facere vetaris. In illis autem hoc culpatum est, quod ita faciunt ut laudcs hominum quærant. Quapropter nihil consequentius sinistra videtur significare, quam ipsam delectationem laudis. Dextera autem significat intentionem implendi precepta divina. Cum itaque conscientiae facientis eleemosynam miscet se appetitio landis humanæ, fit sinistra conscia operis dexteræ: Nesciat ergo sinistra tua quid faciat dextera tua, id est, non se misceat conscientiæ tuæ laudis humanæ appctitio, Cum in eleemosyna facienda divinum præceptum contendis implere.