# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.80

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.80

Rectissime sane quaeritur quos fructus nos attendere voluerit, quibus cognoscere arborem possimus. Multi enim quaedam in fructibus deputant, quæ ad vestitum ovium pertinent, et hoc modo a lupis decipiuulur: sicuti sunt vel jejunia, vel oralioncs, vel elcemosynæ; quae omnia nisi fieri etiam ab hypocritis possent, uon superius diceret, Cavete justitiam vesiram facere coram hominibus, ut videamini ab eis. Qua sententia præposita, ipsa tria exsequitur, eleemosynam, orationem, jejunium. Multi enim multa pauperibus, non misericordia, sed ambitione largiuntur; et multi orant, vel potius videntur orare, non in. tuentes Deum, sed hominibus placere cupientes; et multi jcjunant, ct mirabilem abstinentiam prætendunt cis quibus ista difficilia videntur, et honore digna existimantur: et hujuscemodi dolis eos capiunt, duM aliud ostentant ad decipiendum, aliud exserunt ad deprædandum vel interficiendum eos qui sub isto vestitu ovino lupos videre non possunt. Hi ergo noa sunt fructus de quibus cognosci arborem monet. Ista enim cum bono animo in vcriiate Hunt, propriæ sunt ovium vestes; cum autem malo in errore, non aliud quam lupos contegunt. Sed non ideo debent oves odisse vestimentum suum, quia plerumque illo se occultant lupi.

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
