# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.84

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.84

Atque illud ad rom maxime pertinet, ne decipiamur tendentes ad contemplationem veritatis, non solum nomine Christi, per cos qui nomen habent et facta non habent, sed eliam quibusdam factis atque miraculis: qualia propter infideles cum fecerit Dominus, monuit tamen ne talibus decipiamur, arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi miraculum visibile viderimus. Adjungit ergo, et dicit: < Multi mihi dicent in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc dicam ntis: Nunquam vos cognovi; recedite a me, qui operamini iniquitatem. > Non ergo cognoscet nisi eum qui operatur æqnitatem. Nam et ipsos discipulos suos prohibuit audere de talibus, id est, qnod dæmonia illis subjecta fuerint: Sed gaudete, inquit, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis (Luc. X, 20); credo, in illa civitate Jerusalem quæ est in cœlis, in qua nonnisi justi sanctique regnabunt. An nescitis, a it Apostolus, quoniam iniqui regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 9)?

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
