Latin
Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.85
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fortasse quis dicat non posse iniqnos visibilia illa miracula facere, et mentiri potius illos credat, qui dicturi sunt, In nomine luo prophetavimus, et dæmonia ejecimus, et virtutes multas fecimus. Legat ergo quanta fecerint resistentes famulo Dei Moysi magi Ægyptiorum (Exod. VII, vm): aut si hoc non vult legere, quia non in nomine Christi fecerunt, legat quae ipse Dominus dicit de pseudoprophetis, ita loquens: i Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pscudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam electi: ecce prædixi vobis i (Matth. xxiv, 23-25).