# De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.86

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, Book 2, In i osteriorem partem sermonis Domini in monte, contentam Matthaei capp. sexto…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sermone-domini-in-monte-secundum-matthaeum/2.86

Quam ergo mundo et simplici oculo opus est. ut inveniatur via sapientiæ, cui tantæ malorum et perversorum hominum deceptiones erroresque obstrepunt, quos omnes evadere, hoc est venire ad certissimam paccm ct immobiiem stabilitatem sapientiæ t Vchementer enim metuendum cat, ne studio altercandi et contendendi quisque non videat qnod a paucis videri potest, ut parvus sit strepitus contradicentium, nisi etiam ipse sibi obstrepat. Quo pertinet etiam illud quod Apostolus dicit: i Servum autem Domini non oportet liligare; sed mitem esse ad omnes docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem (II Tim. II, 24,25). Beati ergo pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. (Matlh. v, 9). >

---

Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061/stoa0040.stoa061.opp-lat1.xml.
