Latin
2.9.18 to 2.9.35
Augustine, De Sermone Domini In Monte Secundum Matthaeum 2.9.18-35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —10. Et cum oratis, inquit, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis. ct in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Neque hic videri ab hominibus nefas est; sed idco hæc agcre ut vidcaris ab hominibus: et superfluo toties cadem dicuntur, cum sit jam nna regula custodienda, qua cognitum est, non si hæc sciant homines, formidandum esse aut fugiendum; sed si hoc animo fiant, ut fructus in eis expetatur placendi hominibus. Servat ctiam ipse Dominus eadem verba, cum adjungit similiter, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam; hinc ostendens id se prohibcre, ne ea merces appetatur, qua stulti gaudent cum laudantur ab hominibus. ii. Vos autem cum oratis, inquit, introite in cubtcula vestra. Quæ sunt isia cubicula, nisi ipsa corda, quai in Psalmo etiam significantur, cum dicitur, Quæ dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. iv, 5)? Et claudentes ostia orate, ait, Patrem vestrum in abscondito. Parum est intrare in cubicula, si ostium pateat importunis, per quod ostium ea qiuc foris sunt improbe se immergunt, ct interiora nostra appetunt. Foris autem diximus esse omnia temporalia et visibilia, quæ per ostium, id est per carnalem sensum, in cogitationes nostras penetrani, et turba vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Claudendum est ergo ostium, id est, carnali sensui resistendum est, ut oratio spiritualis diri- Batur ad Patrem, quae fit in intimis cordis, ubi oratur Pater in abscondito. Et Pater, inquit, vester qui videt in abscondito, reddet vobis. Et hoc tali clausula terminandum fuit: non enim hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; neque superius, ut faciamus eleemosynam,sed quo aniino faciamus ■quoniam de corde mundando, præcipit, quod non mundat, nisi una et simplex intentio in æternam vitam solo ct puro amore sapientiæ.