Latin
1
Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Vitia tria declinanda. Sobrietatis taus. Ebrietatis mala. Vini usus. Ad quid utilis. Quare sacerdotibus inhibitus. Ebrietatis incommoda. Scriptura quibus hoc vitium damnatur. Crapula lugentibus in exsequiis ab amicis ingeritur. Corpori ammoque infesta ebriclas. Cuin mortalium mutabilis mens vel bonis aliquando vel malis intentionibus delectetur, plerique seu pœnitudine malorum ad actus bonos, sive socordia mentis ex bonis ad malos præcipites transferantur; disputandi materias morum ponderatoribus gignunt, quibus agnitis correcti latentur, inconvertibiles autem in suis inquis moribus confundantur. Difficilius namque bonorum appetitores invenias, quam malorum desertores: quia quamplurimis et pene cunctis mortalibus dulcia sunt magis ea quae carnem fovent, quam quæ a vitiis frenant. Et quoniam studii cominoda a nobis suggerenda sunt honestatis 1, admonemus in tali proposito militare volentem, segnem, somnolentum atque temulentum esse non debere: quoniam ab his vitiis tribus nisi quis fuerit declinatus, securus nunquam esse potest vel tutus, imo et periculis omnibus, et ipsi eliam morti erit is semper obnoxius. Fortitudo enim inimicum opprimit, vigilantia tendentibus insidias obstat, sobrietas vero praeparatum cor hominis facit. Propterea enim Dominus Deus noster paterno affectu per Prophetas et Apostolos suos nobis præcepit, ab omnibus vitiis, et maxime ab ebrietate, quae omnium vitiorum gurges est, penitus abstinere. De cujus vitii I malo volumus lectorialiquanta proferre, quem tantum monitis hortamur animum intentum apponere, et sermoni nostro, etsi minus lucenti quam auditus exigit eloquentium, veniam dare. Suademus enim auditores rationem dicti debere advertere, non fucum spumantis sermonis, aut artificiosam eloquentiam exspectare. Unde primitus propter libelli titulum vel decorem, fructus et bona sobrietatis in quantum possumus proferamus; et postea ebrietatis indecoras molestias publicemus.