# De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 10

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/10

Nos tamen in hoc opere propterea sacerdotibus et levitis vituperationem simul et admonitionis initium fecimus, ne ab hac infectione, qua cunctos huic vito deditos de dominica correptione confundimus, inmunes forte clericos aut Dei ministros facere videremur: quibus magis convenit, ut qui populum a diversis culpis abstinere docent, ne in aliquod vitium ant culpam cadant, cauta observatione procurent, et eos justa. increpatione Apostolus objurget dicens, Æstimas autem, o homo, qui judicas eoa qui talia agunt. et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Item: Qui alium doces, te ipsum non doces; qui abominaris idola, zacrilegium facis (Rom. II, 5, 21 et 22): et caetera, quibus arguit eos qui a viliis, quibus prohibent, ipsi se non abstinent; et in quo alios judicant, se ipsos condemnant. Quare omnibus clericis ct laicis in diversis Inj usmodi dignitatibus constitutis hunc libellum frequentius lectitandum suademus: ut cum moribus bonis et sobrietate Deo gratus quis profecerit, de correptione nostra in Domino Deo lætus semper exsultet, agens Deo gratias per Dominum nostrum Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061c/stoa0040.stoa061c.opp-lat1.xml.
