Latin
3
Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
E contra ebrietas ab animae injuria incipit, et flagitiorum omnium mater est, culparum materia, radix criminum, origo omnium vitiorum, turbatio capitis, subversio sensus, tempestas linguæ, procella corpo-v ris, naufragium castitatis. Ebrietas temporis amissio est, insania voluntana, ignominiosus languor, mentis sanæ debilitatio *,turpitudo morum, dedecus vitæ, bonestatis infamia, animae corruptela. Ebrietas, ut cernimus quotidie, amplarum familiarum plurimos labefacit, et cura gubernationis destitutos, parentum avorumque suorum bene diuque congregata atque ingenti pretio comparata vili nummo distrahere facit- Ebrietas in utroque sexu cuncta mala semper appetit, et nefanda committit. Ebrietas timorem Dei aufert, fuiurum Dei judicium de corde se habentium tollit. Ebrietas, ait Apostolus, regna coelestia appelentibus denegat (I Cor. VI, 10). Ebrietas temulentis tempora furatur, dies subripit, depositi sui non reminiscitnr, et ante illum posita nec mente nec oculis contuetur: famulo vero non solum fidem aufert, sed etiam fraudum ct servitutis officio inutilem facit; et alia mala quae comprehendi non possunt.