# De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 4

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/4

Et quoniam ab aliquantis vini non temperatur usus. sed potius appetitur excessus; habitus corporis et vita; periculum, et opinionis ac famæ gravissimum acquiritur damnum. Nam fomentis corporalibus provisum est vini munus v abutentibus penitus interdicitur, et sobrietatis disciplina custodienda sancitur. Est quidem in multis vitæ mortalium vinum necessarium, debilem stomachum relicit, vires deficientes reparat, algentem frigore calefacit, vulneribus infusum medetur, antidotis etiam diversisque medicaminibus adjunctum salutem operatur, tristitiam removet, languores omnes anim! delet, lætitiam infundit, convivas honesta miscere colloquia facit: paulo amplius vero sumptum, potanti quodam modo convertitur in. venenum. Propterea enim vini abstinentiam sacerdolibus primo et Levitis a Domino legimus imperatam, quia oportebat ut. illi primitus sobrietatis modum observandum susciperent, qui caLleris mortalibus non dictis, sed factis præcepta divina observanda traderent, et castitatis et sanctitatis moribus adimplerent, Levitico libro dicente, Et dit ad Aaron, Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, et quando intrati. in tabernaculum testimomi, ne moriamini: quia præceptum sempilernum est in generationibus vestris (Levit. x, 9). Ezechiel quoque propheta similiter dicit, Et vinum non bibet omnis sacerdos, cum introire cœperit in atrium interius (Ezech. XLIV, 21). Auctorum vero sæcularium quamplurimi sobrietatis praecepta libris plurimis ediderunt: quorum assertiones contra ebrietatis vitia non proferimus, quia humana decet divinis, non divina humanis testimoniis confirmari. Quare debet congrua observatione sobrietas cum sacerdotali affectu certare: quia qui non sobrius accesserit ad divinæ majestatis altarium, sentiet immaturæ mortis interitum. Quicumque euim hOe nore sacerdotali præditus, proximus fuerit ebrietati, vicinus est ultioni. Et in eos qui Deo proximam, si fuerint temulenti, procul non sunt vindictæ quæ sseviant. Ergo quisquis divino munere sacerdus constitutus, vinolentus accesserit ad sacramenti celebrationem, mortis consequcnd;e non habet dilationem. Contrarius namque est unicuique rei semper excessus: et in quocumque sexu nimietas adhibita fuerit, vitium facit. Quare quidquid immoderatum indisciplinalumque est, proximum ruinae consequitur casum; quia ubi modus non est, periculum totum est: quæcumque res non habet temperamentum, præcipitat in, exitium.

---

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061c/stoa0040.stoa061c.opp-lat1.xml.
