# De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 7.56-63

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], 7.56 to 7.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/7.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/7.56

XXIX, 24). Dominica virgo nec sermonis jactantia, nec divitiis, nec generis nobilitate se debet extollere; sed in humilitate et paupertate spiritus Christo accepta debet quamdiu vixerit permanere. In judicio enim Dei non tales, sed actus proprii pensabuntur, ex quibus singuli mercedem sicut gesserunt, non. sicut nati sunt, reportabunt. Dominica virgo vigilias funebres vel caetEras quæ in privatis domitius eveniunt, debet effugere, ubi præcipue sine discretione sexus commixti conveniunt. Dominica virgo quæ secundum proprias vires nulla porrigit, non potest ancilla Dei vel dici vel credi. Sed, ut breviter dicato, dominica virgo quæ pudoris sui Domino promissi custodiam gerere nititur, nec incessu notabili, nec notu aut dicto molli, nec otiositate verbi, nee corpore, nec mente debet omnino peccare.

---

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061c/stoa0040.stoa061c.opp-lat1.xml.
