# De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 8.1-17

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], 8.1 to 8.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/8.1

CAPUT III. Vinolentiæ crimina in viryinibus vel feminis. Ebrietatis mala universim perstringuntur.Cur a sacerdotibus exorsus fuerit auctor. Et quoniam quæ admonendis virginibus sacris dicta sunt, credamus posse sufficere, ex quibus præceptis eliam Dei servis vel laicis cunctis conveniat observare: jamdebemus ad vinolentiæ crimina enumeranda venire, ct docere ebrietatem cuncta vilia superare. Ipsis primo virginibus ebrietas castitatis promissa implere nun permittit; quia sanctas pollicitationi in utroque sexu inimica semper exstitit: et ideo ebrietas pudori comes esse non potest, quia nec castitas fuit aliquando socia temulentiæ. Sobrietas in feminis ad terram deponit aspectum: ebrietas autem amisso pudore inverecundos erigit vultus. Sobrietas enim cum summa trepidatione irreprehensibile, ei cum silentio propinquum emittit verbum: ebrietas impudoratum facit feminæ et sermonem et vultum. Elicit namque atque extorquet ebrietas infandam, inverecundam do oinnibus se habentibus vocem, et. cui subrepserit per aviditatem nimietas vini, nullum potest habere tacendi pudorem: ex qua temulentia membrorum consequitur infirmitatem. Et ita fit, ut sicuti navis validissimi maris fluctibus scopulo illisa comminuitur; ita feminae corpus ac mens grandi vini procella illisa, membris omnibus dissolvatur. Nam quæ naturaliter firma figere non potest gradiendo vestigia; quomodo incedere valebit, cum vini fuerit ingenti procella percussa, lapsabunda gressu ac innuens, semper contortis oculis resupina, aut inclinata cervice, famula regente pedissequa de temulentiæ suæ culpa? Ibi saniLas ct cura domus nulla vel familiae gubernatio, lingua balbutiens sermonis officio privalur, ant in vocem prorumpere volens, non tantum non intelligitur, sed etiam ab audientibus deridetur. Est autem mente alienata, et sui omnino nescia, cui cultus capitis vergit in partem, et seminudam monstrat videntibus cervicem, et omni ex parte demissa a conspicientibus erubescitur, et quid domi geratur, ignorat. Periclitatur in LaU sine dubio pudor, et omno secrelum, quod sobrietas in feminis custodit, ternulentia publicat.

---

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061c/stoa0040.stoa061c.opp-lat1.xml.
