# De Sobrietate Et Castitate [Incertus] 8.18-31

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], 8.18 to 8.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/8.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-sobrietate-et-castitate-incertus/8.18

Quae cum huni fuerit vertigine rapta lectoque prostrata, circumcursare sibi cunctos conspiciL parietes: culmiuaque domus in imo, ct ima in altum putat esse porrecta, et velut sepulta somno recipitur. Lectisternia vero quæ ab infantibus contumeliis deformantur, a cunctis feminis vel ancillis, non jam occultis, sed videntibus cacbinnis talis dominae temulentia deridetur. Sic ilaque transeunte tempore, et ebrietatis vitio permanente, de ejus corde omnis evolat timor: nec corruptionem, nec terrorem sæpe objurgantis viri cogitat, aut vigorem. lude quotidie neglecta domus per illapsum tempus ornatu quotidiano in tantum destituitur, ut semper sibi maritus mortem exoptet, cujus labor gubernatioque sub tali domina quotidie minuitur, et in lapsum venit. Non est cum qua quidpiam de cura domus conferatur, ut in melius aliquid disponatur: quia scilicet uxoris nomen tantum, non mores ostendit. Nihil ea disponente, maritalis quotidiana cura non sine tristitia faLigalur: quia vclut juncti in vehiculo boves, si unus conari sub onere cesset, alterum conatus disrumpet. Vinolentia igitur dominæ subtractis locorum clavibus, omnia tentantur: cellariorum plenitudo furtis quotidie servilibus inanitur, indisciplinatæque familiæ clamoribus domus omnis perstrepit. Lanificii vero aut negligens, aut nulla, aut abominabilis efficitur cura. Tali enim dominæ ancilla charior atque amabilior erit, quæ capacius poculum porrexerit, quam quæ pensum integrum ante vesperum assignaverit. Cathinis enim aut variis persinisque coloribus in vino, non in tuuicis, delectatur: et non vestium faciendarum, sed vini quærit allatam mensuram. Non tuend;e castitatis causa telas ad texendum erigit, quae usum telæ olim de domo per ebrietatem amisit: ct telas quas ancillis otiantibus subtraxit, texendas araneis dedit. Hæc cnm cibos capit, vix comcdendo. semiunciam panis attingit, et poculadeinceps absorbet, et propterea pulmentorum sibi cataplasmata quærit. Hæc quanuliu vigilaverit, bibit: aut si obdorinierit, sitis ei somnum abrumpit.

---

Augustine, De Sobrietate Et Castitate [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061c/stoa0040.stoa061c.opp-lat1.xml.
