# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1047-1065

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1047 to 2.1065. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1047
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1047

Deus namque vita est, spiritus est, sapientia et amor. Vita eliam anima est, spiritus est, in quo spiritu sapientia est et amor. Vita Deus est, vita et anima est, similis, sed dispar: similis, quod vita, quod se ipsa vivens, quod non tantum vivens, sed eliam vivificaus, sicut et ille hæc omnia est; dispar, quoniam ille creator est, et ista creatura. Nisi enim ab illocreata esset, non esset; et nisi ab illo vivificata, non viveret. Vivit anima naturali vita, etiam si spirituali non vivat, sed talis vita mors est potiusquam vita: quoniam mors peccatorum pessima(Psal.XXXIII,22).Anima quidem quæ secundum carnem vivit, vivens mortua est; et ideo bonum erat illi non vivere, quam sic vivere. Vita anima est, vivens quidem, sed non aliunde quain se ipsa; et ob hoc non lam vivens, quam vita est. Inde est qu infusa corpori vivificat illud, ut sit corpus deviae præsentia, non vita, sed vivens, Creata est anima a Deo, vita a vita, simplex a simplici, immortalis ab immortali; ut non sit longe a Creature suo, cui appropiare videtur simplicitate essentiæ et perpetuitate vitæ. Licet enim spirilualiler non vivat, immortaliter tamen necesse est ut vivat. Creata cst anima magna a magno, recta a recto: eo magua, quo capax æternorum; eo recta, quo appetens supernorum; eo beata \ quo Deo unita. Anima namque quam Dei pietas respicit, humilitas subjicit, pœnitentia reducit, justitia deducit, obedienlia conducit, perseverantia perducit, devotio introducit, puritas jungit, charitas unit. Habet anima in se amorem, quo semper potest stare cum Deo, aut redire, si mota cum suis affectibus, imo defectibus, ab eo fuerit. Solus est amor ex omnibus animæ affectibus atque sensibus, in quo potest anima, etsi non ex æquo, suo respondere anctori, vel de simili mutuam rependere vicem: et si minus amat, quoniam minor est;

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
