# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1066-1091

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1066 to 2.1091. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1066
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1066

tamen si ex tota se diligat, nihil deest ubi totum est. Renuntians ergo cunctis affectionibus aliis, tota soli incumbat amori, effundens se totam in amarem illius, cui respondere habet in redhibendo amorc. Amat siquidem Deus ut anietur, et cum amat, nil aliud vult quam amari, sciens ipso amore beatos qui se amaverint. Per amorem venit ad homines, venit in homines, factus est homo, et deliciae illius esse cum filiis bominum Prov. VIII, 51). Noslra) vero deliciae erunt cum ad eum vcnicmus, et videbimus cum sicuti est, atque similes ei erimus ( I Joan. tu, 2). Tunc erit manifesta visio, plena cognitio, vera dilectio, firma conjunctio, socretas individua, similitudo perfecta, ct vita beata, in alternum et ultra in perpetuas aeternitates. Sicut enim corpus in resurrectione sua vitam et sensum recipiet; sic anima in resurrectione sua vitam et sensum recipiet, id est, cognitionem et amorem Dei. Quod autem cognitio sit vita:lerna, ipsa Veritas affirmat dicens: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 5). Amor etiam sensus est. Nam sicut exterior homo circa ista temporalia quinquepartito sensu afficitur, id est, visu, auditu, gustu, odoratu ct tactu: sic interior homo in beata vita circa quinque ineirabilia Dei ineffabili amore alficiclur. Cum enim Deum suum amabit, quamdam lucem, quantdam vocem, qucmdam odorem, quemdam cibum, et quemdam amplexum interiorern amabit. Ibi enim fulget quod non capit locus. Ibi sonat quod non rapit tempus. Ibi olet quod non spargit MaIus. Ibi salit quod.non minuit edacitas. Ibi hæret quod non divellit satietas. Ibi siquidem videtur Deus sine intermissione, cognoscitur sine errore, amatur sine ofJensione, laudatur sine fatigatione. CAPUT XXXVII. Anima civitas Dei. Illius cives. Consiliarii. Milites.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
