# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1092-1125

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1092 to 2.1125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1092
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1092

Plebeii. Tres vires animæ secundum Platonem etmedicos. Ratio. Intelligentia. Memoria. Ape pelitus.(a) Nobilis creatura est anima. Civitas namque Dei est, de qua tam gloriosa dicta sunt (Psal. LXXXVI, 3), quod ad imaginem et similitudinem Dei facta est. Hæc civitas Jerusalem merito appellanda est; quia ad frucndum visione illius summæ pacis, quæ fecit utraque unum ( Ephes. II, 14), creata est. Mens ejus paradisus est, in qua cum coelestia meditatur, quasi III paradiso voluptatis delectatur. Domus ctiam summi Patrisfamilias est anima, propter unitatem morum; sponsa Christi, per dilectionem; templum Spiritus sancti, per sanctificationem; civitas Hegis:eterni, propter pacem et concordiam civium. Et quia nulla eat civitas absque populo, disposuit in ea Conditor noster populum triplicis gradus, id cst, sapientes ad consulendum, milites ad propugnandum, artifices ad ministrandum. Cives hujus civitatis, sunt naturales et ingeniti animæ vigores, tanquam indigenæ: quorum distincti sunt gradus; quia alii superiores, alii inferiores, alii medii. Superiores quidem sunt, intellectuales sensus; medii, rationales; infimi, animales. Quorum differentia hæc est. Animalis sive sensualis appetit visibilia. Rationalis discernit, et discretionis oculo aspernatur ea. Intellectualis pertrahit ad divina. Intellectualcs igitur sensus sunt tanquam animæ consiliarii, dicentes ei: Deum time, et mandata ejus observa. Propter hoc enim est omnis homo ( Eccle. XII, i3). Rationales sunt tanquam milites, qui hostes, puta concupiscentias, impugnant per arma justitiae. Animales sen sensuales sunt tanquam rustici et artifices, qui corporalibus rudimentis ins!stunt, et corpori necessaria ministrant. Hanc triplicem vim animae, id est, sensualem, rationalem, et intellectualem, philosophi partes vocaverunt, non integrales, sed virtuales: quia potentiae cjus sunt. Sensualitas ea vis animae est, qua corpus vegetat, et per corporis sensus ista exteriora sentit et discernit. Omnes enim sensus, tam exteriores quam inicriorcs, ad animam referuntur, utpote ab illa procedentes: ut enim sentiant, omnes ab anima habent.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
