# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1126-1152

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.1126 to 2.1152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.1126

Ratio vis est animæ supra corporalia, et infra spiritualia collocata: secernit enim vera a falsis, quod est Logicae; virtutes a viliis, quod est Ethicæ; et per experimenla rcrum investigat naturas, quod est Physicie. In his vero tribus tota Philosophia consistit. Totam igitur Philosophiam ratio comprehendit. Intellectus sive intelligentia, ca vis animae esi, qua de divinis, quantum homini possibile est, cognoscitur. Ad coelestia enim arcana penetranda ratio per se non sunicit, nisi a Deo adjuta fuerit. Tunc finis ejus, si bene viget, cum ad notitiam secretorum, quæ diu investigando quaesivit, pervenerit, intellectus seu intelligentia nuncupatur. Boethius tamen dicit intelligentiam solius Dei csse et admodum paucorum hominum; sed horum al. terum pro alturo sare ponitur. Memoria etiam consors et cooperatrix est rationis; quoniam sine ea ratio nee ad incognita proceucre, nee cognitorum scientiam retinere potest. Mcmoria est vis animæ accepta retinens, præterita repetens, elapsa recolligens. Humanus appetitus inter summa ct ima positus, cum plerumque in utraque divisus sibimetipsi sit contrarius, in quamcumque partem totus transierit, nomen ejus merito sortitur. Si carnis voluptatibus pascitur, carnalis sive animalis nominatur. Si spiritualibus desideriis delectatur, spiritualis nuncupatur. Appetitus siquidem est naturalis vis in animante movendis avide sensibus attributa. CAPUT XXXVIII. Virium animæ definitiones. (a) Quoniam de viribus animae sæpe mentionem feci, definire cas debeo; quatenus quæ de anima dicta vel dicenda sunt, evidentius intelligi possint. Sensualitas, sensus, imaginatio tam corporis quam animae dici possunt. Sensualitas corporis est quaedam vis ignea. Sensualitas sive animalitas animae, est infe nor vis ejus, quæ secum trahens sensualitatem carnis, velut famulam et obedientem, sensus et imaginationes facil, easque in arca memoriæ reponit. In sensu instrumentum est sensualitatis ' et origo imaginationis. Ipsa namque vis ignea, quæ extrinsecus formata sensus dicitur, eadem forma usque ad intimum traducta, imaginatio vocatur.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
