Latin
2.1206 to 2.1232
Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.1206-1232
Unproofread scanNot analysed yet
quia gestat imaginem Dei, unde et potest ireformari. Sed ncc etiamsi tola peccaio concludatur, et licet pro insipientia jumento comparetur, ideo lit anima pecoris vel alterius corpotis. Ipsum cnim corpus et nunc et in fine semper est habitura, cum quo facta cst una persona. Sed nee Ideo fit corpus, etiamsi pen'ilus hebetetur Non enim distrahitur partibus, nee loco concluditur. Non est major in majoribus, nee est minor in minoribus sui corporis partibus vitæ idoneis. Spiritus namque est anima rationalis, quantislibet obruta malis; ct ubicumque cst, tota est. Non traducitur a palre in filiuin, ne una sit anima amborum. Sicut, inquit Dominus, anima patris, sic amma filii mea eat (Ezech. XVIII, 4), Nec pars animæ patris in filium, dum generat, se transfundit. Partiri namque seu dividi, augeri vel minui, pro substantia sua spiritus nescit. Non enim potest esse major, sed melior. Si enim particulariter transfunderetur, corporcus esse probaretur. Quod si, ut delirant aliqui, semen animæ cum semine carnis haberet generando transfundi, multa quidem inhonesta ct impossibilia possent exinde reclamari, quæ de spiritu rationali nec dici debent ncc opinari. Indecens cnim est ob-. scaena scœna retexere, et male fusa carnis semina denudare. CAPUT XLI. Sed in dies creantur. Materiæ a prima creatione nulla fit nova creatio. Peccatum originale per catnem contrahitur. Baptismi necessitas. Dieimus autem rationales animas pro essentia fieri quolidic de nihilo novas, sed pro consimili natura ex institutione divina, non utique novas. Quales enim iu exordio Deus die sexto masculo et feminæ dedit (Gen. I, 27), tales quotidie inspirat singulis, nova de nihilo creatione, non nova institutione. Pater, inquit, meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. v, 17). Operatur usque modo Pater et Filius; operatione siquidem nova, sed institutione non nova;