# De Spiritu Et Anima [Incertus] 2.129-149

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], 2.129 to 2.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-spiritu-et-anima-incertus/2.129

Tardius siquidem ei videtur peccatori veniam dare, quam ipsi peccatori accipere. Sic enim.festinat absolvere reum a tormento conscientiae suæ, quasi plus eum cruciet compassio miseri, quam ipsum miserum compassio sui. - CAPUT VII. Anima capax omnium. (a) Capax cst omnium anima, quia per rationalitatem ad cogn!tionem, et per concupiscibilitatem ad dilectionem universitatis capax invenitur. Sunt euim duo in anima, et sunt id quod anima, scilicet naturalis sensus cognoscens omnia et dijudicans inter omnia; ct naturalis affectus, quo suo ordine et gradu anima diligat omnia. Verumtamen facultates et quasi instrumenta cognoscendi et diligendi habet ex natura; cognitionem tamen verilalis et ordinem dilectionis nequaquam habct nisi ex gratia. Facta siquidem a Deo mens rationalis, sicut ejus imaginem suscepit, ita cognitionem et amorem. Vasa namque quas crcatrix Sapientia format ut sint, adjutrix gratia replet ne vacua sint, si strenuum operarium invenerit. CAPUT VIII. Anima rursum quid. Anima est substantia rationalis, intellectualis, a Deo facta spi. ritualis, non ex Dei natura, sed potius creatura ex nihilo facta, in bonum malumque convertibilis. Et idco aliquatenus est mortalis in quantum in deterius mutari, et a voluntate Dei cujus participatione bona fit, alienari potest; et aliquatenus immortalis, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest: non quod pro actis ante carnem gestis meruerit ut in carne includeretur, ut quidam voluerunt; sed nec ideo potest esse in homine sine sorde peccati, nisi a Christo fuerit libcraia. Dei enim nutu ad corpus anima venit, ut si secundum ejus præceptum agere vellet, mercedem accipcrel vitæ æternæ atque societatis Angelorum: si autem contemneret, pœnas justissimas et amarissimas lueret, sive doloris continui, sive ignis æterni. CAPUT IX. Sensus hominis duplex.

---

Augustine, De Spiritu Et Anima [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa061a/stoa0040.stoa061a.opp-lat1.xml.
